Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 11. Ludovicus, ulti mus Ungariae rex, ad Mohazium miiere periit.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.11
Unproofread scanNot analysed yet
Ei regno LVDOVICVS praeerat, idemque Bohemorum rex, VLADISLAI filius, admodum adolescens, qui obviam Turcis iturus praelio ad Mohazium superatur, quod oppidum iuxta Danubium est, prope Sclavoniae fines, medio fere itinere inter Budam et Belgradum, aut, ut propius signetur, quarto milliario supra Dravi confluentem. Ipse rex fugiens in palustribus Danubii locis miserrime, magno Ungariae matlo, periit aetatis anno vigesimo saeculi vigesimo sexto. Graves hinc tempestates exortae, damnum vix reparabile adferentes non solum Ungariae regno, sed paene universae Christianorum rei publicae. Pretium operae est, fatale malum aliquanto longius, quam mos est brevitatis nostrae, persequi. Rex, iuvenis quidem, quum hostem propinquare adlatum fuit, nihil eorum praetermisit, quae regno tuendo necessaria erant. Profectus ipse cum exercitu, quod nobiles praesentiam eius flagitarent, quam dissuadebant alii, Rex tamen differebat pugnam, Transiluanum robur, quod Ioannes adducebat, ante discrimen exspectaturus. Paulus autem Tomoraeus, Colozzensis archiepiscopus, et supremus belli dux, homo audax et morae impatiens, cumprimis in causa fuit, ut proelium maturaretur, quo impulsore alacer miles et pugnandi cupidus non incertam spem victoriae fecit, quae etiam initio ad Ungaros propendebat. Sed quum tormentis Turci, quibus superiores erant, aciem regiam infestarent, illa tandem, quamlibet fortiter resistens, diutius vim machinarum et multitudinem hostium non valuit sustinere. Pugnatum per horam et mediam a viginti milibus contra trecenties mille, in quibus non minus, quam septuaginta milia, valide armatorum erant. Rex quum primum acies inclinaret, admonitus a suis, ut periculo subduceretur, in idem incidit, quod et ipsi funestum, et universo regno calamitosissimum fuit.