Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 12. Ferdinandi et Ioannis contentio de regno Ungariae, cuius invadendae
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.12
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim infinita mala hanc cladem in sequuta sunt, quum maior nobilium pars IOANNEM, Sepusiensem comitem, Transiluaniae adhuc tectorem, regno praefecit, quod uxorio iure FERDINANDUS, Caroli V. frater, postulabat, exstincti regis sorori Annae matrimonio coniunctus. Victus Ioannes ad Tokaium ab Austriacis, et in Poloniam fuga elapsus, infaustum consilium, Hieronymo Lascho suasore, cepit, ut se et regnum in fidem Turcorum daret, quorum potentia contra Austriacos defenderetur. Qua clientela hoc evenit, ut via Turcis aperiretur, qua Ungariae regnum incursarent, et ipsi Germaniae insidiarentur. Nam Solimanus, qui barbatae genti imperitabat, eo audaciae et insolentiae processit, ut Vindobonam, quam Viennam nunc appellamus, Austriae primariam urbem, anno M DCXXIX. per XXX. dies oppugnaret, quamquam post Dei auxilium, defendentium virtute, Philippi inprimis Palatini, et Nicolai Salmensis coactus fuit deserere obsidionem. Decedens agrum vastavit, et in seruitutem abductis quotquot capere Germanorum potuit, regnum Ungariae Ioanni confirmavit.