Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 15. Pontific. Roman. Adrianus VI. probus et exsuditus, Clemens VII. rudis, a
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.15
Unproofread scanNot analysed yet
Leonem x. summum pontificem exeunte anno MDXXI. exstinctum, ADRIANUS VI. excepit; Caroli, Romani imperatoris, quondam praeceptor, haud splendide Ultraiecti ad Rhenum natus, probus et admodum eruditus, nec alienus ab emendatione ecclesiae; sed vix anno peracto, postquam Romae sedit, mortalitate interceptus, CLEMENTEM VII. Mediceum principem, successorem habuit, hominem neque litteris tinctum, et ne mediocriter quidem doctrinae sacrae peritum, etiam varium et inconstantem in foederibus. Nam cum Venetis primum, deinde cum Gallo et aliis contra Caesarem conspirabat, quae causa fuit, ut Caesariani milites Romam invaderent et pontificem aliquot mensibus obsessum tenerent, quibus quod multi intererant purgatis sacris initiati, ludibrio et ipse et cardinales fuere, conviciis quoque exagitati.