Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 16. Franciscus I. Galliarum rex, Ticinensi proelio captus. Pax Camaracensis
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.16
Unproofread scanNot analysed yet
Biennio antecessit Ticinense proelium, quo FRANCISCUS, rex Galliae, Ludovici successor, captus et in Hispaniam abductus fuit, nec libertati prius redditus, quam iure in Neapolim et Mediolanum abdicato, etiam Burgundiae renuntiasset, et supremae potestati in partes Flandriae et Artesiae: quamquam domum reversus, pleraque senatus auctoritate, adprobante Papa, mutavit. Hoc dum aegre ferret Carolus, Francisco, quod fidem non servaret, obiciens; hic Carolum ad duellum provocat. Franciscus tamen pace Cameracensi MDCXXIX. quae promiserat, tradere coactus.