Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 18. Primus conventus Protestantium Smalcaldiae et Norimbergae. Comitia
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.18
Unproofread scanNot analysed yet
Sub finem Novembris eiusdem anni Smalcaldiae Protestantes coiere, quod initium foederis fuit, cui oppidum illud nomen dedit, firmius alio tempore stabiliendi. Quum autem principibus et civitatum legatis non conveniret, in alium conventum, Norimbergae inituro anno MDCXXX. habendum, causfam reiecerunt, quo id primo deliberatum fuit, ut legati ad Caesarem mitterentur, qui Bononiae illo tempore a Pontifice coronam accipiebat, quum paullo ante comitia Augustae Vindelicorum celebranda, litteris in Germaniam missis, edixisset. Ad haec primus Elector Saxoniae venit, causa sua confisus, adductis quibusdam Theologis, Luthero autem Coburgi in arce relicto, ut securitati eius prospiceret. Hic propitio Deo accidit, quamquam invitis Pontificiis, ut confessio Protestantium die XXV. Iunii in consessu Imperii praelegeretur, quo illud hi consequuti sunt, ut infamia exsecrabilium errorum, quos adversarii per calumniam evulgaverant, publice liberarentur. Confutationem compilarunt pontificii theologi, quae itidem in consessu praelecta, copia scripti exempli, quantumvis petentibus, confessoribus facta non est: contra ea vero, quae auribus capi, aut scribarum velocitate notari poterant, Melanchthon Principum iussu apologiam confessionis scripsit, quam Imperator, quum ofterretur, acceptare noluit. Hanc vertente anno idem auctor, perspecta iam Pontificiorum confutatione, ea forma publici iuris fecit, qua in Symbolicis protestantium libris expressa visitur.