Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 17. Comitia Spirenfia bina, 1526. quibus libertas religionis indulta; et
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ad ecclesiae statum revertamur, cuius permagno momento res his temporibus agitabatur. Ut schisma lmperator sanaret, varia imperii comitia indixit, et Spirae MDC XXVI. utcumque libertas a vicario eius ad usque oecumenicum concilium, quo lites componerentur, indulta fuit; sed alio conventu, in eadem Nemetum urbe habito, revocatum MDCXXIX, quod antea concessum fuerat, cui decreto quum contradicerent, qui Lutheri doctrinam tuebantur; factum est, ut Protestantium nomen illis inhaereret, qui intercesserunt (quod nunc protestari dicunt) iniquae comitiorum, vel Imperatoris sententiae. Discessum itaque infectis rebus, et Philippus Hassiae princeps, ut Helvetios quoque, qui etiam a Pontifice defecerant, Lutheri partibus conciliaret, colloquium Marburgi instituit, quo Lutherus per triduum cum Zwinglio et Oeculampadio congressus id obtinuit, ut pluribus doctrinis concordia iniretur; de Cena Domini dissensus manebat.