Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 30. Marchionum Brandenburgicorum reformandae ecclesiae studium, tum in
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.30
Unproofread scanNot analysed yet
Sub idem tempus Brandenburgensis Marchia evangelio illustratur. IOACHIMO I. Electore M DC XXXV. defuncto, filius et successor IOACHIMUS II. a puero in sacra meliora propendens, matrem Elisabetham sequutus, permisit quidem suis evangelicos doctores, publice autem constituere ausus nondum fuit, vel patrui Alberti reverentia, vel utriusque etiam soceri, Georgii, Saxoniae Ducis, cuius filiam, coniugem suam, anno ante patrem amiserat; et Sigismundi, Poloniae regis; vel denique spe concilii detentus, a quo illis temporibus emendatio exspectabatur. Mortuo Saxone, quamlibet improbante socero Polono, contra quem Melanchthonis ingenio per litteras se defendit; cum ipse integro sacramento, extremo Octobri M DC XXXIX. usus est, tum provinciales suos eodem et ceteris purgatis sacris, quae dudum optaverant, uti libere iussit. Praecucurrit Electorem IOANNES frater, cui Nova Marchia cum Crosnensi Ducatu obtigerat, iam tum superiori anno sive XXXII. saeculi, accitis e Saxonia theologis, cum in aula Custrinensi, tum per ditionis suae regiones, sacra reformare exorsus, spretis, quae Lebusensis episcopus contra machinabatur. GEORGIUS autem Marchio, FRIDERICI Franconici filius, CASIMIRI frater, partem Onolsbacensem postea sortitus, et Carnoviensi ducatu ab avunculo Uladislao, Ungariae et Bohemiae rege auctus, dudum ab anno M DC XXV. Lutheri doctrinam didicerat, quam et publice in comitiis Augustanis cum Saxonibus confessus est. Ipse Albertus, Cardinalis et Elector, iam tempori cedens, in Magdeburgica et Halberstadiensi dioecesi connivere coepit, non impedita reformatione, ut tamen collegia canonicorum et monasteria in pristino statu relinquerentur.