Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 31. Buda dolo a Turcis capta post obitum Ioannis regis, cui Ferdinandus ex
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.31
Unproofread scanNot analysed yet
In Ungaria autem non tam armis, quam dolo, gravior clades Christianis infertur, regia sede, Budensi urbe, a Turcis occupata. Iam visum fuerat, quietem regno redituram esse, Ferdinando et Ioanne certa successionis pactione conciliatis. Displicuit Turco pactum; Ferdinando, Ioannis matrimonium paullo post foedus cum regis Poloni filia contractum, ex qua cum filius nasceretur, pater in Transiluania morbo implicitus, apud Cibinium anno M DC XL. decessit. Vidua Isabella cum Stephano filiolo adhuc Budae sedebat; Solimanni a marito muneribus propitiati, favore et auxilio tuta. Ferdinandus, audita Ioannis morte, traditionem regni ex pacto poscit, reginae et filio Sepulsianum patrimonium sufficere ratus, quod donis ipse ac reditibus, vidua regina dignis, aucturus esset. Quae cum indigne Ungari ferrent, puerum pro rege suo colentes, Austriacis armis, Rochandulfo duce, Buda undique obsessa et vehementissime oppugnata fuit. Cuius rei nuntio ad Solimanum adlato, praemissis ilico satrapis cum exercitu, ipse magnis consequutus itineribus, quum Ungariae fines attigisset, vicisse iam suos cognovit tum terrestri pugna, tum maxime classe fluviali, urbemque obsidione liberasse. Ad quam quum castra haberet, blanditiis effecit, ut regius puer quasi videre gestiret, ad se in castra efferretur, quem antequam remisit, tot milites amicitiae specie in urbem intraverunt exieruntque, ut eadem die se captam civitas sentiret, quod plures semper remansere, quam lustrata urbe egrediebantur. Reddito filio, matri imperabatur, ut in Transiluaniam abiret, Lippae sedem in posterum habitura. Ita Buda, quam Ofen dicimus, Turcorum ditioni MDCXLI. subiecta, usque ad nostram aetatem multa damna Christianae rei attulit, Tandem MDCLXX. pax convenit.