Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 39. Palatinatus Rheni et Neoburgicus reformantur.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.39
Unproofread scanNot analysed yet
Sub idem tempus Palatinatum Rheni, ut antea paullo Neoburgicum, lux clarioris doctrinae illustravit. OTTO HENRICUS, postea elector, mortuo fratre Philippo, illam Bavariae partem, quae tunc iunior Palatinatus, nunc Neoburgicus vocatur, solus adeptus, dudum melioribus sacris favere coeperat, quae quum frustra ex concilio, quod promittebatur, restituenda exspectasset, ipse tandem suis MDCXLII. diplomate commendavit, et sequenti anno in foedus Smalcaldicum Norimbergensi conventu receptus. Interea LUDOVICO electori Palatino frater FRIDERICUS successit, et ipse puriori doctrina pridem tinctus, quam Ottonis Henrici exemplo, etiam ex civium voto, ineunte anno MDCXLVI. publice profiteri coepit, quae sane magna protestantium ecclesiae accessio fuit.