Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 40. Archiepiscopatus Coloniensis reformatio frustra tentatur ab Hermanno, cui
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.40
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem spes in Coloniensi tractu florebat, HERMANNO archiepiscopo et electore, ex Wiedanis comitibus orto, evangelium in dioecesin suam reducente. Non autem in fatis fuit, ut salubres fructus ad maturitatem pervenirent. Pontificis enim irae, a quo proscriptus fuit, et Caesaris potentiae, pontifici faventis, concessit tandem princeps optimus, iam senecta etiam debilitatus, nec eruditione ac sapientia instructus, ut per se tanto par negotio esset: in eo tamen laudandus, quod meliora monentibus obsequutus fuit. Provinciales quidem, si vis inferretur, suo principi tuendo prompti erant: et auxilia offerebant Protestantes: qua vero is pietate erat, noluit suos difficili dubioque bello implicare. Successorem accepit ADOLPHUM, Schavenburgicum comitem, antea coadiutorem suum: et frater ipsius Fridericus in Bonnensi praefectura Ioannem Gropperum, non exigui nominis ex pontificia secta theologum: nec non decanus Coloniensis comes Stollbergius, quod Hermannum defenderat, statione sua excidit: et mox per totam regionem, archiepiscopi novi mandato, quidquid meliorem formam induerat, ad pristinam superstitionem revocatum est.