Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 78. Foedus quinque provinciarum, et aperta ab Hispanis secessio. Matthias
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.78
Unproofread scanNot analysed yet
Cui ut consuleret Arausionensis et simul patriae libertati, conventum M DC LXXIX. Traiecti Batavorum egit, quo quinque provinciae foedus iunxerunt, (Groningensis, et quae trans Isalam est, post accessere) quae origo est foederatae in Belgis rei publicae. Tentata quidem insequenti anno paxfuit Coloniae, auctoritatem interponente Rudolpho Imperatore. Verum, cum iam omnia in nimium discrimen adducta, irrita fuit. Quum pergerent Hispani provincias vexare, nec pactis starent, et foederibus, atque sic nulla spes pacis superesset; auctor sociis Guilielmus fuit M DC LXXXI, ut ab Hispanis deficerent, et Philippi nomen tamquam hostis eiurarent, quo tempore Matthias honorifice dimissus fuit. Rursus accitur ex Gallia rector, idem Franciscus Valesius, cuius brevi post paenituit, quum id agere deprehensus est, ut singularem sibi potentiam muniret; quod quum non posset in republica perficere, in Galliam reversus, maerore haud multo post exspiravit. Rebus sic ubique adflictis M DC LXXXIV. gravius damnum, mors Arausionensis principis accessit, Delphis a Burgundione quodam, globulo traiecti. Filio MAURITIO, decem octo annos nato, Hollandiae Seelandiaeque praefectura: Hohenlohio, expertae militiae duci potestas vicaria data: summum regimen foris petebantur, quod quum Galliae rex recusaret, intestinis bellis distentus; ab Angliae quidem regina missus cum auxiliis, qui res turbatas ordinaret: nec vero fructum inde res publica cepit ob dubiam fidem auxiliorum. ALBERTUS Austriacus, qui fratri ERNESTO successerat, nec dotis titulo, quam Isabella Clara Eugenia, Philippi filia adferebat, persuasit foederatis, ut in ipsius se fidem darent, quod Hispanorum suspecta adfinitas erat. Potentiores etiam facti orientis commercio, ad quod viam interdicto rex aperuerat; et extremo saeculo apud Novum portum victores, nihil pensi externa auxilia habebant, eoque res ipsi suas adduxerunt, ut Hispani post Ostendae operosam magis, quam utilem obsidionem proniores ad inducias essent, quam ipsi foederati, qui tandem per XII. annos servandae post initium sequentis saeculi convenerunt.