Latin
HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 79. Mors Georgii Ernesti Hennebergici et Ottonis Hoyensis. Gebhardus
Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.79
Unproofread scanNot analysed yet
Historiis exactis, illustrium mortes, integram gentem exscindentes, adiungemus. Huius generis fuit excessus GEORG. ERNESTI Hennebergici, cum quo antiqua gens, inde ab anno M CCCX. in principem locum evecta, M DC LXXXIII. exspiravit, Saxonum utraque domo Ernestina et Albertina ex pacto succedente, qui Meinungae commune regimen provinciae administrandae constituerunt. Sub idem tempus exstincta fuit Hoiensium comitum gens in ultimo OTTONE, possessionibus ad Luneburgenses et Brunsuicenses duces, ex parte etiam ad Hassos delatis. Coloniensis dioecesis alios motus habuit, quibus non familia, sed conatus, protestantibus septemuiratum addendi, exspiravit. De Hermanni rebus supra dictum: nunc GERHARDUM Truchsesium Coloniensem Archiepiscopum memoramus, Reformatorum confessionem sequutum uxorem duxisse illustri Mansfeldensi genere natam. Tuebantur protestantes, IO. CASIMIRUS Palatinus fortiter, languidius Lutherani: atque sic factum, ut Pontificii Hispano milite praevalerent, et eiecto Gebhardo successorem darent ERNESTUM, Boiariae ducem, adhuc antistitem Leodiensem.