Latin
HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 14. Oxenstirn. Bernhardus Vinariensis. Wallensteinii mors.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.14
Unproofread scanNot analysed yet
Mors regis variorum animos aperiebat, Oxenstirnae cancellario regni summa rerum delata, cum plena potestate ad Germanos legato, quocum denuo foedus Heilbrunnae initur, Saxone haesitante, quod Suedi aemulationem, alii pacis studium interpretantur. Hornius et Vinariensis BERNHARDUS, divisis copiis, late vagantur, ille usque Bodamicum lacum omnia terret; hic multa Bavariae recuperat, et principem urbem Ratisbonam expugnat. Wallensteinius iam summa potestate duces ordinum sacramento adegit, non permissuros se, ut illi a Caesare imperium abrogetur. Res nova Caesarem non leviter turbat, et ne erumpat coniuratio, celeritatis consilium capit. Extemplo edicitur in legiones, ne perduelli dicto audientes sint. Quo ille cognito, quum Pilsena Egram se contulisset ad hostes transiturus, a praesidii praefectis ante concubiam noctem confoditur, quum socii eius paullo ante in arce, quo cenatum venerant, trucidati ab eisdem effent. Hunc exitum habuit Wallensteinius, fortunae inconstantis, si quis alius, memorabile admodum exemplum.