Latin
HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 15. Ferdinandi prospera expeditio contra Bernhardum, Horniumque. Pax
Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.15
Unproofread scanNot analysed yet
Exercitui novus dux impositus rex Ungariae FERDINANDUS, Caesaris filius, qui praesentia sua res turbatas restituit recepta Ratisbona et omni Danubii ripa. Quum Nordlinga obsideretur, Bernhardus Horniusque, liberaturi urbem, in tantum discrimen venerunt, ut fusis copiis et Hornio capto, cum paucis Bernhardus se fuga tueretur. Victores Franconiam, et quae adiacent, e vestigio receperunt, immissis Croatis in protestantes, qui caede, rapinis omnia evastabant. Bernhardus tamen, utcumque licuit, res belli offensione prostratas erexit, Gallorum in id ope usus, apud quos et Suedos pari loco dignitatis erat. Elector Saxo, solutis pactis cum Suedorum rege sancitis, Pragensi pace ad Caesarem redit, invicem ab illo Lusatiarum possessione firmatus. Male Suedos pacificatio habet, privatis unius rationibus, quam universae societati, utiliorem aestimantes. Quo factum fuit, ut discordias illa haud quaquam sanaret, sed gravius bellum accenderet. Saxoniam Banerius vastat: hunc Hazfeldius, auxilio Saxoni missus, parumper interturbat. Sed postea uterque iusto praelio a Banerio ad Wittstockense oppidum superatur.