Latin
HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 32. Saxoniae electores, ac duces familiae Albertinae.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.32
Unproofread scanNot analysed yet
Saxonia quoque successionibus habet, quae posteritati enumerentur. Quum IO. GEORGIUS I. elector esset, Altenburgi FRIDERICUS WILHELMUS, Vinariae WILHELMUS, Gothae ERNESTUS frater Wilhelmi, quisque regioni suae praeerat. Electore M DCC LVI. fatis sublato, inter filios divisio certis pactis facta, ut quae electoris propria sunt, cum Misniae maiori parte et Lusatia superiorimaximus natu IO. GEORGIUS II. ab hoc proximus AUGUSTUS administrator Magdeburgicus, quae patris in Thuringia, cum Weissenfelsa, et praefecturas aliquot Westphalica pace archiepiscopatui Magdeburgico detractas; CHRISTIANUS episcopatum Mersburgicum cum Lusatia inferiore et praefecturis quibusdam in finibus Misnorum: MAURICIUS episcopatum Numburgensem cum Voigtlandiae Saxonicis et Hennebergiae partibus possideret. Hennebergicus enim principatus communiter a Saxonibus per LXXVII. annos possessus, ita MDCLX. dividebatur, ut electoralis domus quincuncem; septuncis dimidium Altenburgica; reliquum Vinariensis et Gothana acciperent, sed portio Altenburgensis familiae in iuniore Friderico Wilhelmo M DC C LXXII. exstinctae, ad Gothanam accessit, quae nunc, dempta una praefectura, adiectis contra aliis, a BERNHARDO, Ernesti Gothani filio tenetur. IO. GEORGIUS II. elector obiit diem suum MDCCLXXX: electoratu et provinciis unico filio IO. GEORGIO III. relictis, qui bellicae expeditioni pro patria contra Gallum susceptae, M DC C XCI. immortuus est Tubingae: filius IO. GEORGIUS IV. morte praematura post biennium ereptus, in cuius locum frater successit FRIDERICUS AUGUSTUS, dux et elector Saxoniae. Augustus eodem anno, quo frater elector, paucis ante illum diebus decessit, in hereditariis provinciis IO. ADOLHUM successorem relinquens, cui sedem ipse pater aedificaverat Leucopetrae: quam nunc IO. GEORGIUS, filius Io. Adolphi, MDCCXCVII. vita defuncti, tenet. Altero post Augusti mortem anno exeunte, hoc est M DC C LXXXI. pridie nonas Decembres, etiam minimus fratrum illorum Mauricius excessit, cuius episcopatum et regiones filius MAURICIUS WILHELMUS, sapientissimus princeps, feliciter regit. Qui medius inter Augustum et Mauricium erat Christianus, Mersburgensis administrator, longaevitate fratres superavit, MDCCXCI. demum fatis concedens aetatis anno LXXVI. exacto. Vix triennium filius. CHRISTIANUS II. patri superfuit; et nepos CHRISTIANUS MAURICIUS unum post patrem mensem, in cuius fratre postea MAURICIO WILHELMO, spes patriae insistebat. Haec de Saxonum Albertina gente.