Latin
HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 30. Familiae Ernestinae duces,
Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.33
Unproofread scanNot analysed yet
Ernestinae maiorem partem Altenburgensis princeps FRIDERICUS WILHELMUS, Friderici Wilhelmi, administratoris electoratus, filius possedit, quo MDCLXIX et filio cognomine MDCLXXI. exstinctis, ERNESTUS Gothanus pietatis laude nemini secundus, hereditatem adiit, inter filios ita dividendam, ut FRIDERICUS (cui MDC XCI. eiusdem nominis filius successit) Gotham et Altenburgum: ALBERTUS Coburgum, qui sine prole MDCC. decessit: BERNHARDUS Meinungam Hennebergiae, singuli cum aliis praefecturis, possiderent: reliqui fratres minore quisque portione contenti agebant. Bernhardo MDCCVI. exstincto successit filius natu maior Ernestus Ludovicus. WILHELMUS autem Vinariensis, Ernesti Gothani et Bernhardi bellicosi frater maior, filiis provinciam suam quadripartitam reliquit, quae mox ad tres partes reducta fuit, Vinariensem IO. ERNESTI: Isenacensem IO. GEORGII: et Ienensem BERNHARDI, in cuius filio adolescente IO. WILHELMO Ienensis portio M DC XC. exspiravit, agnatis divisionis lege adiudicata. Vinariensem partem WILHELMUS ERNESTUS et IO. ERNESTUS fratres tenebant: hoc vero MDCCVII. exstincto, filii ERNESTUS AUGUSTUS et IOANNES ERNESTUS in ipsius locum cesserunt. Isenacensem IO. GEORGIUS iunior, cui MDCXCVIII. sine prole defuncto IO. WILHELMUS frater successit.