Latin
HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 57. Colloquia: Ratisbonense, Neoburgense, Lipsiense, Thorunense
Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.57
Unproofread scanNot analysed yet
Protestantium dissidiis componendis non defuerunt quoque, qui operam navarent. Ratisbonense colloquium anni MDCI. Lutheranos inter et Pontificios institutum primum erat, sed prout reliqua, frustraneum. Idem eventus colloquii Neoburgensis M DC XV. Post Palatini theologi pacificis libellis concordiam suaserunt; quos anno M DC XXXI. in Lipsiensi conventu Brandenburgici et Hassi sequuti sunt, de eadem causa cum Saxonicis conferentes. Tentata tamen in Borussicis terris fuit unio. Thorunense colloquium M DC XLV. regis Uladislai auspiciis institutum, in quo pontificiorum quoque partes erant, abruptum ante fuit, quam in arcem causae veniretur, Ernestus, Hassiae Landgravius, ne sine causa ad pontificios transiisse videretur, Rheinfelsae M DC LI. inter Giessenses theologos et Valerianum Magnum atque pontificiorum alios colloquium instituit: paullo post ipse pontificius. Wilhelmus VI, Hassorum princeps, Cassellis M DC LXI. utriusque academiae, Marpurgensis et Rintelensis theologus commisit, qui concordiam inierunt, non obstante aliarum quaestionum dissensione. Quod pacis studium diversis iudiciis, ut solet, exceptum fuit, quemadmodum antea in simili tolerantiae causa ab utriusque Saxoniae theologis certatum acriter fuerat. Deus faxit, ut cetera, nova certamina et puritate doctrinae, et vitae sanctimonia componantur, ac divina gloria et humani generis salus ubique amplificetur.