Latin
HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 58. Iudaeorum falsus Messias Sabathai Sevi, et eius aemulus Nehemias.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.58
Unproofread scanNot analysed yet
Iudaei hoc aevo, ut saepe antea, delusi ab impostore sunt. Fama M DC LXVI. increbuerat, Messiam Iudaeorum venisse, cui nomen Sabathai Sevi sit, et prophetae, quo utatur, Nathan Levi. Incredibile, quanta gentis laetitia, quantus in Asia concursus fuerit. Is, qui Messiam se gerebat, terram sanctam reposcere non dubitavit. Abydum quum venisset, detentus in custodia, tumultus forsan reprimendi causa. Ibi aemulum invenit Nehemiam Polonum, qui Messias, Ephraimi filius videri cupiebat, si Sabathai alter atque maior, seu Davidis filius esset. Qui cum nollet socium ferre, Nehemias Adrianopolim profectus, illum seditionis reum fecit, qui eodem portatus ad causam dicendam, ut supplicium, quod metuebat, effugeret, Mohammedis religionem ? ? ? 52 Tom. 3. d' Histoire des trois derniers Empereurs des Turcs par Ricaut, a pag. 169. Io. a Lent Schediasma Historico Philologicum de Iudaeorum Psendo-Messiis. professus est, elusis Iudaeis et in spe falsa destitutis.