Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 15. Bellum in Belgio gestum varia fortuna. Anglorum a foederatis discessio
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.15.7
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ferale proelium non solum Eugenium principem ad solvendam obsidionem coegit, sed etiam pacem cum Belgis promovit. Galli enim hac victoria utentes, Duacum obsidione cingunt, idemque VIII. Septembris capiunt, quod paullo post IV. Octobris Quercetum fuit insecutum, atque demum Buchanium, dum interim Belgae Knochium castrum subito occuparent.