Latin
3.16.1 to 3.16.3
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.16.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Apud Germanos bellum sub medium anni M DC CC II. coepit. Postquam enim Bavariae Elector non solum in regis Gallorum partes inclinaret, sed frater ipsius, Coloniensis Elector Gallicum militem sub copiarum Burgundicarum praetextu, in sua munimenta introduceret, eademque magis firmaret, utrique, una cum Gallo atque Andegavensi, hostes imperii declarabantur. Primus impetus in Caesaris insulam ad inferiorem Rhenum, et paullo post Landavium urbs Alsatiae imperialis obsidione premebatur. Illa Iunio, haec Septembri mense capta. Gallos inde persequebatur Ludovicus Badensis, eosdemque praelio ad Fridlingam devincebat. Nova facies rerum oriebatur, cum Bavariae Elector, paullo ante quam Landavium caperetur, Ulmam astu caperet, quam sequebatur Memminga. Violenta haec publicae pacis erat turbatio, cui propria praetexebatur securitas. Amice cum Bavaro agebat clementissimus Imperator Leopoldus, ipsius socer, quo hostilem eius animum mitigaret. Verum, frustranea haec consilia, tam arcta contra Bavari cum Gallis erat coniunctio, ut, non nisi, armis esset decertandum. Novum itaque ineunte anno M DCC III. bellum. Felix illud sub initio Bavaro erat, dum Neoburgo occupato, victor Sclickii comitis, qui Caesareos ducebat, prope Schardingam fuit. Sequebatur conflictus prope Ratisbonam ad Vilsam, non sine horum detrimento. Hinc Ratisbonam contra comitiorum, quam promiserat, securitatem, Bavari occupant. Dum ipsis igitur Danubius pateret, facilis erat cum Gallis coniunctio, postquam hi Rhenum transiissent, atque fortalitio Kehl occupato, Germanorum munimenta ad Stolhofiam frustra tentassent. Quidquid tamen conarentur Caesarei, impedire non valuerunt, quo minus per adyta silvae nigrae, quae perruperant, prope Danubium se Boiis iungerent Galli. Castra castris opponebantur ad Dillingam; quaerebant Caesarei proelium, quod evitabant maxime Galli. Interea Bavariae Elector cum parte copiarum in Tirolensem pergebat comitatum: eidemque introiisse erat victoria. Occupatis enim Kufsteinii oppido, et arce, Rattenberga, Hala, Ehrenburgi claustris, ipsa quoque metropoli Oeniponte, omnem terram sibi tentabat subicere. Accedebat et hoc, quod Galli, Vindocinensi duce, ex Italiae terminis in comitatum irrumperent, Tridentum frustra obsiderent, arcem Arco expugnarent. Ulterius progredi conantes, milites Caesarei, et quod maius est, ipsi coloni Tirolenses impediverunt. Hienim non Gallis solum magna vi resistebant, sed occupatis etiam montium faucibus atque summis magna strage Boios adfecerunt, ita, ut, postquam potiorem exercitus partem amisisset elector, relictis, quae occupaverat, Kufsteinio excepto, spe sua frustratus, in proprias terras rediret. Ad Danubium interea conflictibus tantum aequo Marte pugnabatur inter quos ille est ad Munderkingam prima adhuc aestate factus.