Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 30. Belgium Hispanicum imperatori restitutum. Pax Traiectina et Rastadtensis.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.30.4
Unproofread scanNot analysed yet
Aprilis MDCC XIII. fuit signata. Galli equidem varie tentabant, qua ratione etiam cum Germanis pacem haberent, sed bello nihilominus apud eosdem continuato, tandem per Eugenium atque ducem de Villars XXV. Novembris MDCC XIII. Rastadtii convenientes, post multas deliberationes nocte inter VI. et XIII. Martii media MDCC XIV. pax etiam imperii nomine fuit signata, eademque ab imperatore et imperio, atque Gallorum rege non solum fuit ratihabita, sed etiam per pacem Badensem apud Helvetios XII. Septembris denuo fuit confirmata.