Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 31. Russorum monarcha. Varii apud Turcas motus: Walachiae princeps capite
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.31
Unproofread scanNot analysed yet
Russorum monarcha de irruptione in Sueciam et firmandis sibi, quas bello adquisiverat, provinciis sollicitus, Livoniam Imperii iuri directo offerebat, si ipse inter Imperii Status reciperetur, hoc ipso firmiorem sibi eiusdem provinciae possessionem adserere conatus. Sic etiam in muniendo, excolendoque Petersburgo, quod MDCC III. in Newa insula Ingriae exstrui coeperat, fuit sollicitus. Apud Turcas ineunte anno MDCC III. novi motus. Postquam enim magnus illorum Vezirius, Artabanus Bassa, Gallorum causam ageret, et Turcas ad bellum contra Imper. concitare conaretur, iussu Sultani strangulabatur, constituto in eius locum Reis Effendi. Neque tamen haec mutatio ad motus istos sedandos sufficiebat, quin potius communi excitato tumultu, deposito Sultano magno, frater illius Achmet imperatoris solio imponebatur. Varii etiam apud Turcas motus, postquam Suecorum monarcha in horum terris asylum quaesivisset. Primum erat, quod Walachiae principem Russis faventem a dignitate sua removerent, constituto Mauri Cordati filio primogenito. Post pacem Falicinensem imputabatur Magno Vezirio, Mechmet Baccha, quod Russorum pecunia corruptus, pacem hanc procuraverit, ideoque in Rhodum insulam deportabatur, substituto eidem Isouff Baccha, qui hucusque Ianizaris praefuerat; qui tamen XII. Novembris MDCC XII. idem fatum fuit expertus, suffecto eidem Nessangi Solimann Baccha. Annus MDCC XIV. Walachiae principi erat fatalis, qui Sultani iussu d. XVII. Augusti, postquam a dignitate fuisset deiectus, Constantinopoli capite fuit plexus, magno ipsius thesauro in fiscum relato, suffecto eidem Stephano Contacuzeno comite. Montenegrini etiam Dalmatiae accolae contra Turcas rebelles ab iisdem fuerunt sopiti. Mauri in obsidendis Hispanorum urbibus in Africa pergebant. Milites equidem, qui praesidium in St. Gregorii castro prope Oranum tenebant, se ad septendecim saltim atque incitas redactos videntes ac se in locis subterraneis occultantes, Mauros turmatim irrumpentes, accenso pulvere pyrio secum in aerem miserunt Ipsum Oranum demum per plures annos iam a Mauris inclusum post sex mensium obsidionem illis ab Hispanis fuit cessum. Ceutam vero post octodecim annorum obsidionem nec dum occuparunt, licet varie tentatam. Anno MDCC XXXIII. Oranum haud diu oppugnatum occupaverunt, firmoque muniverunt praesidio.