Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 34. Anni 1714. et 1715. principum regumque domibus fatales.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.34
Unproofread scanNot analysed yet
Fatalis potissimum fuit, annus MDCC XIV. regum principumque familiis. In Dania equidem regis, qui nunc est, mater, Charlotta Amalia, Hassiae princeps cum morte vitam commutavit. In Hispania Maria Anna Sabaudica, Philippi Andegavensis coniux. In Anglia Anna regina sine posteris. In Gallia Carolus Biturigensis princeps, nepos regis sine posteritate fuit exstinctus. Idem fatum expertus Ferdinandus, princeps Florentiae hereditarius. Eodem hoc anno exstinctus Vincentius Gontzaga dux Guastallae. Germania nostra deplorat mortem Antonii Ulrici ducis Guelferbytani, Sophiae Hannoveranae, quae Magnae Britanniae throno fuerat destinata, Friderici Erdmanni Merseburgensis, et Friderici Henrici Citicensis principis. Gallia vero hoc ipso anno MDCC XV. Septembri mense, quo haec scripta sunt, magni regis sui mortem deplorat. Reliquorum ac Principum mors infra in tabulis ponetur ante oculos.