Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 35. Silesiis exercendae religionis libertas restituta. Puerorum puellarumque
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.35
Unproofread scanNot analysed yet
Talis status bellorum et civilis: non defuerunt diversae circa religionem mutationes. Dum apud Saxones haeret Suecorum rex, Silesiorum curam habebat. Hi enim depressa religione evangelica saepius conquesti, nunc in partes regem Suecorum vocabant. Hic suarum partium esse putavit prospicere, ut quae pace Westphalica promissa erat, religionis libertas servaretur. Res agebatur cum caesare, et demum interventu Anglorum Belgarumque ita componebatur, ut promissa Silesiis religionis libertate, prout pace Westphalica decretum fuerat, mutua inter caesarem et Suecos amicitia firmaretur. Res etiam Octobri mense feliciter coepta, plures ecclesiae Augustanae confessioni addictis restitutae et pleraque iam ad effectum deducta. In sequenti anno MDCC VIII. pueri puellae que in diversis Silesiae partibus, motu quodam singulari, ut quidam existimabant, inducti, vel Suecorum saepius preces publicas instituentium exemplo moti, sub dio conveniebant, orantes, hymnosque canentes, praecentore constituto, ita, ut nec magistratus, nec parentum minis averti potuissent, donec hic Zelus, qui per annum fere duraverat, iterum deficeret. In comitiis de abolenda clausula IV. articuli pacis Ryswicensis saepissime fuit deliberatum, Statibus catholicis potius pro conservanda extendendaque eadem sollicitis. Sic etiam de religionis componendo negotio in Palatinatu, de pressa religione conquerentibus protestantibus, inter Borussiae regem atque Electorem Palatinum MDCCV. convenit de securitate non solum religionis, sed etiam reditibus ecclesiasticis, quo tamen reformatis potissimum fuit prospectum, Lutheranis adhuc principum auxilia petentibus. Sic etiam caesaris iussu templum Teichenaviense ad Silesiae sines fuit dirutum. Idem fatum expertum fuit templum Burschedense prope Aquisgranum eo quod post annum decretorium 1624. fuisset exstructum.