Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 36. Cebennensium in Gallia ob religionem vexatio.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.36
Unproofread scanNot analysed yet
In Gallia novi ob religionem motus Cebennensium. Hi enim cum evangelicae veritatis puritatem contra Pontificiorum abusus omni adhuc tempore desenderent, sub medium tamen saeculi cultu sacrorum privabantur. Haec autem minime impediebant, quo minus conventus suos in silvis et locis abditis adhuc celebrarent. Verum, cum ineunte saeculo novo, episcopi hos illorum conventus turbarent, multis etiam illorum supplicio adfectis, ventum est ad arma; saepius victores Cebennenses, demum devicti, fugati, occisi, vel ad pontificiorum ritus adacti, pagis eorundem plerisque excisis. Quibus evadere datum est, vel ad Helvetios transierunt, vel ad Anglos, Belgasque. Et cum multi illorum Londini nova profiterentur prophetiae dona, et conventus agerent, res penes tumultum erat, ita ut iussu magistratus conventus prohiberentur, et novi prophetae, quos vocabant, urbe eicerentur.