Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 40. Calamitates Italis aliisque divinitus immissae.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.40
Unproofread scanNot analysed yet
Taceamustot naturae miracula. Inter haec terrae motus per semestre spatium apud Italos continuus, cum diversarum urbium insigni detrimento. Accedebat eodem anno violentus ille turbo, quo tot homines navesque perierunt, turres et palatia conquassata. Intensum illud frigus Ianuarii et Februarii mensis MDCC IX. Montis Vesuvii incendium saepius fuit iteratum, praecipue Aprili mense MDCCIX. Insecuta animalium pestis per annum MDCCXIII. et MDCCXIV. quae Italiam, Galliam atque Helvetiam maxime adflixit. Nec reticendum est triste spectaculum, dum XI. Octobris MDCCXI. ultra trecentos homines in ponte Lugdunensi, se invicem nimium cogentes, suffocarentur. Horrenda quoque calamitas anno MDCCXXXIII. Marchiam Anconitanam in Italia adflixit, quae terribili terrae motu fere periit, sicut paucis abhinc annis regnum Chili in America undis plane obrutum et exstinctum est.