Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 41. Academiarum iubilaea. Academia equestris condita.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.41
Unproofread scanNot analysed yet
Plures academiae ineunte hoc saeculo iubilaeum sollenni more celebrarunt. Prima Wittebergensis MDCCII, alterum celebravit. Insecuta est ad Viadrum Francofurtana MDCCVI, demum insequenti anno Ludoviciana Gissenses. Sollenni etiam ritu Iubilaea celebrarunt academia Rintelensis et Vniversitas Altdorfina Noricorum. Nova quoque catholicorum academia Vratislaviae MDCCII. erecta et Heidelbergensis post pacem Ryswicensem in melius restituta. Academiam equestrem apud Silesios Lignitii Iosephus Imp. Ordinum Provincialium consilio instituit. Anno MDCC XIV. Ernestus et Ernestus Fridericus, Duces Saxoniae, Hildburghusae Gymnasium Academicum condiderunt et insignibus ornarunt privilegiis; quod tamen anno MDCCXXII. fataliter corruit. Anno MDCCXXXIV. Augustissimus M. Brittanniae Rex et Elector Hannoveranus Goettingae novam condidit Academiam, regia in litteras propensione adductus. Et Episcopus Herbipolensis Frid. Carolus academiam Herbipolensem eximia ratione in meliorem evexit statum.