Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 44. Res novae M. Britanniae et Belgii confoederati.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.44
Unproofread scanNot analysed yet
In Anglia prudentissimi proceres praeclaram regis Georgii II. in civium commoda propensionem pie colunt; qui anno MDCCXXXI. foedus peculiare cum imperatore Carolo VI. percussit, quo et terrarum Austriacarum coniunctio et feminea in Austria successio confirmata, et Europae bilanx novum adepta est robur. Eo defuncto, heredem dignissimam consiliis, pecunia et auxiliis constanter feliciterque adiuvit, atque adeo praelio gravi, quod prope Dettingam cum hostibus erat, cum summa laude interfuit. Ex regni etiam sui ipsius finibus …Iacobum famosum expulit, in America cum Hispanis negotiandi libertatem restituit, insulamque Cap Breton laudatissimam Gallis eripuit. Haec autem laetiora fata praeter opinionem consequuta est immatura principis Walliae mors, in cuius tamen locum senex prudentissimus, ne quid res publica Anglicana detrimenti caperet, nepotem patriae virtutis acspei simillimum eo melius educandum curavit. Belgii confoederati ordines, conflato bello, nimis benevolas Gallorum illecebris aures praebere coeperunt, aegre ferentes auctam celsissimi Principis Arausionensis et dignitatem et potentiam; at tandem evenit, ut ad perennem Anglorum societatem sese applicarent, adducti rationibus status publici. Galli quidem omnibus modis laborarunt, ut Batavi bellantium neutri faverent parti, sed eo ipso, cum Zeelandiae nimis appropinquarent, citra opinionem essecerunt, ut Guilielmus III. omnium provinciarum Gubernator terra marique potentissimus crearetur. Post felix quatuor annorum imperium mors eum eripuit improvisa, et rerum summa deferebatur ad viduam principem, matrem Guilielmi IIII. successoris iam constituti prudentissimam.