Latin
3.45.1 to 3.45.3
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.45.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
In Dania cum Rom. Imp. et Imperatrice Russorum novum foedus ictum est. Res Norwegiae bene sunt compositae, ipso rege praesente; de reliquo rex religionis curam evangelicae ubique habuit, et sex milia fortissimorum militum Rom. Imperatori misit auxilio. Utriusque regni curam cum vita deposuit rex nondum grandaevus, eandem autem cum omnium gratulationein se suscepit Fridericus V. laudatissimus princeps. Cum tempus, quo ante tria saecula regni Danici administratio pervenerat ad domum Oldenburgicam, in fastis recurreret, Iubilaeum cum insigni in Deum pietate et laetitia a. MDCCXLIX. est celebratum. Sed summam postea tristitiam persensit eadem Dania ceteroquin felicissima, cum, demortua Ludovica Sophia Magdalena, reginam carissimam amisisset, quam tamen in Iuliana Maria delecta divinitus sibi restitutam esse, omnes ac singuli laetantur. Rex Sueciae Fridericus I. regnum ditioni suae subiectum in meliorem vindicavit statum, et licet regno praeesset, in quo regis potestas suos habet limites, tamen sine impedimentis publicae consulere potuit saluti. Leges publicae ac civiles in meliorem redactae sunt ordinem, et incrementis rei litterariae prospectum est salutariter. A. MDCCXLI. propter conditiones pacis Nistadiensis violatas Russis bellum indictum, sed ad Wilmanstrandum male gestum est. Annis duobus post pacem Aboae satis honestam acceperunt, et Adolphum Fridericum, Ducem Holsatiae, episcopum Lubecensem elegerunt successorem, qui cum Ludovica Ulrica Borussica matrimonio iunctus, Friderico pie demortuo, regnum capessivit, idque tanta prudentia, quanta felicitate administrat. Russiae Imperatrix Anna academiam Petropolitanam et clementissime fovit et munificentissime auxit, et a fidelissimis adiuta consiliariis, cum Poloniae, a Gallo turbatae, otium reddidit strenue, tum salutaria cum summis Principibus percussit foedera. Bellum denique cum Tartaris praedonibus fortissime prosperrimeque gessit. Quo vix composito, moribunda bimestrem ex Anna, Antonii Ulrici, ducis Brunsuicensis coniuge, nepotem constituit successorem, eiusque imperio Iohannem Ernestum, ducem Curlandiae praefecit. Quod cum usurpare coepisset, subito in eius locum successit mater imperatoris ad invidiam Russorum evitandam haud imprudenter antea neglecta. Sed illius ipsius dominium cum brevi post improbaretur, Elisabetha, Petri Magni magna filia, ex legis, quam Catharina sanxerat, oppressae vi regnum paternum sine ulla vi, admirabilique successu praeter omnium exspectationem sibi vindicavit. Nec eo, quod parentes cum siliolo in insulam Rigam ablegaret asservandos, fuit contenta, sed etiam nepotem ex sorore, Carolum Petrum Ulricum, ducem Holsaticum successione tanti imperii dignissimum declaravit. Ceterum imperatrix, quantum potuit, patris exemplum adhuc sequuta, civium sociorumque saluti ita prospexit, ut et praesentibus et futuris temporibus bene consultum esse iudicent omnes.