Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 48. Res Italiae.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.48
Unproofread scanNot analysed yet
In Italia anno MDCC XXXIII. Carolus Emanuel, Sabaudiae Dux, blanditiis et technis Galli adductus, eiusque ope adiutus, nefarium bellum statui Mediolanensi intulit, immemor sacramenti, quod dixerat Imperatori, ceu vasallus Imperii, et infinitorum beneficiorum, quibus Domus Austriaca hunc Principem eiusque maiores ornavit. Et Carolus, Philippi V. Hispani ex altera coniuge Filius, qui ex clementia Caroli VI. adiuvantibus Anglis, Ducatus Parmensem et Placentinum accepit, regni Neapolitani fines impugnavit, oblitus religionis ac fidei, quam optimo imperatori debebat; cuius conatus iuvare non dubitavit Pontifex Romanus Clemens XII. oblitus fidei, quam debebat Carolo VI; qui, opem licet ferentibus Anglis, terras suas ab iniquissimis hostium irruptionibus, sed frustra defendit. Pace demum a. 1735. constituebatur, ut ducatus Parmensis et Placentinus Imperatori remanerent, Florentinus autem, mortuo magno duce Ioanne Gastone, (quod factum est duos post annos) duci Lotharingiae, utraque Sicilia Carolo Hispanico, et quaedam terris suis adiacentes regiones Sardiniae regi cederent. Cum praeter alios et Hispaniarum rex aliquid ex hereditate Caroli VI. sibi arrogare cuperet, exercitum denuo in Italiam misit, qui primum rem male gerebat; Sardiniae vero rex ad partes Austriacorum transiit, commodis haud contemnendis, permotus. Ab utraque parte postea pugnatum est ancipiti Marte, donec tandem a. 1748. ducatus memorati Philippo Hispanico, uti supra diximus, tribuerentur. Nec prorsus transeunda sunt tristia facta Corsorum adversus Genuenses, et Genuensium adversus Austriacos rebellantium, quos, uti fit, rebus suis sic male consuluisse eventus docuit, et multo clarius in posterum docebit.