Latin
HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 49. Res aulae Romanae.
Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.49
Unproofread scanNot analysed yet
Aula Romana lites habuit cum Rege Portugalliae, qui a Nuntio Bicchio dignitas Cardinalitia denegata est, et quod rex postulat, ut numquam non patriarcha Olyssipponensis fixum habeat ac perennem locum in numero purpuratorum aulae Pontificiae. Dux Sabaudiae Carolus Emanuel a Pontificis voluntate in gravissimis aliquot negotiis dissensit, et academia, quae Augustae Taurinorum est, publicavit aliquot theses, auctoritati Pontificis admodum noxias. Rex Hispaniae postulavit, ut Ducatus Castrensis et Roncilionensis Carolo, Duci Parmensi, redderentur; sed frustra. Et Rex Galliae comitatum Avenionensem aliquamdiu armis occupatum tenuit. Ceterum insignes poenae, quibus Cardinalis Coscia adfectus est, Cardinalitiae auctoritati magnum attulerunt detrimentum. Quibus negotiis curisque cum senex ille P. M. an. 1740. liberaretur, defuncti in locum suffectus Benedictus XIV. tam insignem doctrinae moderationisque laudem meruit, ut Pontisicii talem rerum sacrarum rectorem sibi gratulari possint, Lutherani vero multo magis metuere debeant. Pacis non modo servandae, sed etiam litium, quae, tamquam in Gallia, et de patriarchali dignitate Aquileiensi commotae sunt, componendarum fuit maxime studiosus. Praeter alia instituta partim laude haud indigna, partim superstitionis antiquae plenissima celebravit Iubilaeum a. 1750. nescio hospitumne, qui religionis causa Romam adierunt, an librorum, quos haec sollennitas protulit, copia magis memorabile.