Latin
ROMAE, KALENDIS FEBR
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 11
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc, quia haec Euclidis elementa ostium; atque aditum ad omnes alias scientias Mathematicas reserant ac patefaciunt, operae pretium fore duximus, antequam ad ipsa interpretanda aggrediamur, paucis commemorare, unde nam Mathematicae disciplinae hoc nomen acceperint; quae sit earum diui sio; à quibus primum ortae, &per quos dein de singulae fuerint excultae; quanta sit illarum praestantia, atque utilitas, &si qua sunt alia rei nostrae oppor tuna.