Latin
MATHEMATICAE DISCIPLINAE
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 12
Unproofread scanNot analysed yet
MATHEMATICAE DISCIPLINAE CVR SIC DICTAE SINT. ISCIPLINAE Mathematicae, quae quidem circa quantitatem uersantur emnes, nomen acceperunt à dictione graeca μάθημα, siue μαhnzis, quae significat disciplinam, seu doctrinam. Cur autem hae artes de quantitate agentet nomen disciplinae, uel dectrinae inter reliquas omnas solae sint adepiae, duas potissimum causas apud probatos scriptores inuenio. Pythaegorei enim, atque Platonici exi stimantes, animas rationales certo quodam, ac determinato nu mero contineri, easque de corpore in corpus migrare, (quod tamen christiana fides falsum esse perspicue docet) testantur, eas nomen doctrinae, siue disciplinae obtinere, quod maxime ex ipsis nanciscamur recordationem, reminiscentiamque illius scientia, qua anima nostra (ut eorum est error) autequam cor pus informaret, erat praedita. Quod quidem facili, ac familiari quodam exemplo comprobare nititur Plato in dialogo, qui Menon inscribitur, ubi Socratem introducit pusionem quendam interrogantem Geometrica quaedam de quadrati dimensione, ad quae licet in principio responderit, ut puer, gradatim tamen ascendens eo deductus est, ut responderit id, quod tandem dicturus fuisset, si diutissime perdidicisset Geometriam. Alijs autem placet, ideo has artes prae caeteris nomen scientia, &doctrinae sibi uendicare, quod sola modum, rationemque scientiae retineant. Procedunt enim semper ex praecognitis quibusdam principijs ad conclusiones demonstrandas, quod propriu est munus, atque officium doctrinae, siue disciplinae, ut &Aristoteles testatur; neque unquam aliquid non probitum assumunt Mathematici, sed quandocunque aliquid docere uolunt, si quid ad eam rem pertinet eorum, quae ante docuerunt, id sumunt pro concesso, &probato: illud uero modo explicant, de quo ante nihil scriptum est. Quod quidem ali. is artes, disciplinasue non sem per obseruare uidemus, cum plerunque in confirmationem eorum, quae ostendere uoluiis, ea, quae nondum sunt explicata, demunstratane, adducant. DISCIPLINARVM MATHEMAticarum diuisio. YTHAGOREI, quos deinde secuti sunt omnes prope Amodum Mathematici, atque Philosophi non pauci, Mathematicas disciplinas uniuersas in quatuor partes distribuerunt, Aritmethicam, Musicam, Geometriam, ac Astronomiam.