Latin
GILIBERD. I
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 122
Unproofread scanNot analysed yet
ostendemus, aequales, ideo quoe cum vicit vonaturousus; omnes tres obtusi, quod multo magis ignat cum propos. 17. &32. huius libri. XXVIII. OXYGONIVM vero, quod tres habet acutos angulos. OMNE triangulum Oxygonium, siue acutangulum, potest esse vel aequilaterum, vel Isusceles, vel scalenum, vt cer nere licet in triangulis, quae in speciebus prioris diuisionis spectanda exhibuimus, ne eadem hic frustra repetantur. Ex dictis igitur palam sit, triangulum quodcunque aequilaterum, esse necessario Oxygonium: At omne triangulum tam Isosceles quam Scalenum, esse vel rectangulum, vel amblygonium. vel Ovrgonitim; Vt vnica sit species trianguli aequilateri tres vero tam Isoscelis, quam Scaleni: atque in vninersum septen triangulocum genera, aequilaterum, quod perperus Oxygonium esse divimus, Isosceles rectangulum, Isoceles amblygonium. Isusceles oxygenium, scalenum rectangulum, scalenum amblygonium, &scalenum oxygonium. Quae etiam hisce licebit nominibus immutatis appellare, Rectangulum Isosceles, Rectangulum Scalenum, Amblygonium Isosceles, Amblygonium Scalenum Oxygonium aequilaterum Oxygonium Isosceles, &(ixygonium Scalenum. Quare perspicuum est, quamnam connexionem, siue affinitatem habeant inter se triangula vtriusque partitionis. In omni porro triangulo, cuius duo quaecunque iatera expresse nominantur, solet reliquum latus tertium a Mathematicis appellari Basis, siue illud in situ infimum occuper locum, siue supremum &c. Hoc te breuiter monere volui, ne putares aliquid latere mysterij in base triangu li, intelligeresque quodlibet latus, omni discrimine remoto, basinomine posse nuncupari. XXIX. QVADRILATERARVM autem figurarum, Quadratum quidem est, quod &aequilaterum, &rectangulum est.