Latin
GILIBERD. I
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 123
Unproofread scanNot analysed yet
POST figurarum trilaterarum species, exponit iam singulatim quadrilateras figuras, recensendo quinque tantummodo earum genera, quorum quatuor priora regularia sunt, posterius autem &quintum irregulare. Prima figura quadrilatera dicitur Quadratum, cuius quidem omnia quatuor latera inter se aequalia existunt, omnesque anguli recti. Itaque quadrangulum aequilaterum, &non rectangulum; vel contra, rectangulum, &non aequilaterum, nequaquam Quadratum appellabitur Docebit autem Euclides propos. 46. huius lib. quonam modo construendum sit quadratum super recta linea proposita finita. XXX. ALTERA vero parte longior figura est, quae rectangula quidem, at aequilatera non est. SECYNDA figura quadrilatera ap pellatur Altera parte longior, in qua quidem anguli sunt recti, at latera non sunt inter se aequalia, quamuis bina opposita inter se aequalia existant. Vt in altera parte longiori ABCD, latera AB, DC, inter se, &AD, BC, inter se quoque aequalia sunt, cum ABCD, propter angulorum rectitudinem, parallelogrammum sit, vt in hoc lib. ad propos. 34. ostendemus. RHOM XXXI. RHOMBVS autem, quae aequilatera, sed rectangula non est.