Latin
GILIBERD. I
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 124
Unproofread scanNot analysed yet
HAEC figura tertia inter quadrilateArras, quae Rhombus dicitur, oppositas prorsus habet conditiones, &diuersas a conditionibus ficurae altera parte longioris. Habet D—— C enim omnia latera aequalia, angulos vero non rectos, &inaequales, quamuis bini oppositi inter se aequales existant. Vt in Rhombo ABCD, anguli A, &C, inter se, &B, &D, quoque inter se aequales sunt, cum ABCD, propter aequalitatem laterum, parallelogrammum sit, ceu ad eandem propos. 34. huius libri demonstrabitur. XXXII. RHOMBOIDES vero, quae aduersa &latera, &angulos habens inter se aequa les, neque aequilatera est, neque rectangula. EST haec figura, quae Rhomboides vocatur, quadrato omni ex parte opposita. Nam neque eius latera omnia aequaliae sunt, neque vllus angulus re Bi—C ctus, sed tamen latera bina opposita, qualia sunt AB, DC, &AD, BC, in Rhomboide ABCD, aequalia inter se, item anguli bini oppositi, quales sunt A, C, &B, D, inter se exi stunt aequales. Hae igitur quatuor figurae quadrilaterae dici possunt regulares; caeterae vero omnes, quaecunque sunt, irregulares.