Latin
NOTIONES
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 132
Unproofread scanNot analysed yet
gignatur ex additione quantitatum inaequalium ad quantitates inaequales, vel quid relinquatur post subtractionem inaequa lium quantitatum ab inaequalibus quantitatibus; propierea quod nihil certo colligi inde potest. Possunt enim compositae quantitates, vel residuae, esse &inaequales, &aequales. Si enim ad 7. &5. addantur 4. &3. efficientur 11. &8. quae sunt inaequalia. Sic etiam si ex 7. &5 detrahantur 2. &1. relinquentur 5. &4. quae sunt inaequalia. At vero, si ad 7. &5. addantur 4. &6. conficientur 11. &11. quae aequalia sunt. Item si detrahantur 3. &I, ex 7. &5. remanebunt 4, &4. quae aequalia quoque existunt. PORRO in his omnibus pronunciatis, primo exceptò, nomine aequalium quantitatum intelligenda est etiam vna &cadem multis communis. Si enim aequalibus idem commune adij ciatur, tota fient aequalia: Et si ab aequalibus idem commune detrahatur residna aequalia erunt: Et si inaequaelibus idem commune adijciatur; vel eidem communi addantur inaequaliae, tota fient inaequalia: &si ab inaequalibus idem commune detrahatur; vel ab eodem communi inaequalia auferantur, residua existent inaequalia. VI. ET quae eiusdem duplicia sunt, inter se sunt aequalia. SIMILITER, quae eiusdem sunt triplicia, vel quadruplicia, vel quincuplicia &c. inter se sunt aequalia. Si enim inaequalia forent, &maius eorum esset duplex, vel triplex &c. alicuius quantitatis, deficeret vtic; minus a duplici, vel triplici, &c. Quod si contra, minis esset duplex, vel triplex. &c. quantitatis cuiuspiam, excederet sane maius duplex ipsum vel triplex, &c. Hoc autem &ex secundo axiomate comprobatri bari potess, ad hunc modum. Si enim duae quamitates aequaler; fuerint alicui tertiae, &vtrique tertia illa aauatur erunt compositae duplices illius tertiae; sed &inter se aequales, ob idem additamentum. Quod si rursum compolita eadem tertia adijciatur, erunt conflata triplices eiusdem terciae; Cum igitus &aquales inter se, propier idem additamentum. existant; eadeinque sit ratio in caeteris multiplicibus perspicuum erit Axioma propositum.