Latin
NOTIONES
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 133
Unproofread scanNot analysed yet
VII. ET quae eiusdem sunt dimidia, inter se aequalia sunt. PARI ratione, quae eiusdem sunt partes tertiae, vel quartae, vel auintae, &c. inter se aecuatia suit. IN his duobus pronunciatis pereandem quantitatem, intelligi debent quantitates etiam aequales. Nam quae aequalium duplicia sunt, vel triplicia. &c. inter se aequalia quoque sunt: Item, quae aequalium sunt dimidia, vel tertia, vel quarta, &c. &inter se aequalia necessario exisunt. VIII. ET quae sibi mutuo, congruunt, ea inter se sunt aequalia. H. OC est, duae quantitates, quarum vna superposita alteri, neutra al teram excedit, sec ambae inter se congruient, aequales erunt. Vt duae lineae rectae dicentur isse aequales, quando vna alteri superposita, ea quae superponitur, altori tota congruit, ita vt eam nec excedat, nec ab ea excedatur. Sic etiam duo anguli rectilinei aequales erunt, quando vno alteri superposito, is qui superponitur, alterum nec excedit, nec ab eo exceditur, sed lineae illius cum lineis huius prorsus coincidunt: Ita enim erunt inclinationes linearum aequales, quamuis lineae interdum inter se in aquales existant.