Latin
NOTIONES
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 134
Unproofread scanNot analysed yet
ECONTRARIO, Quae inter se sunt aequalia, sibi mutuo congruent. si alterum alteri superponatur. Intelligendum est autem, quantitates sibi mutuo congruantes, esse aquales secundum id duntaxas, in quo sibi congruunt; Congruit autem longitudo lon gitudini tantum, superficies superficioi, solidum solido, linearum inclinatio inclinationi linearum &c. ET totum sua parte majus est. Cvu parsatoto ablata relinquat adhuc aliquid, ne totum ipsum auferatur; perspicuum est, omne totum sua esse parta maius. ITEM, omnes anguli recti sunt inter se aequales. HOC axioma apertissimum esse cuilibet potest ex 10. definitione, qua angulus rectus describitur; propterea quod inclinatio linearum angulum rectum constituentium augeri, minuiue nequeat, sed prorsus sit immutabilis: Efficitur enim rectus angulus à linea perpendiculari, quae quidem alteri lineae rectae ita superstat, vt faciat vtrobique angulos aquales, neque magis in vnam partem, quam in alteram inclinet: ,Ex quo fit, omnes angulos rectos aequales inter se esse, cum semper sit eadem inclinatio, quamnis lineae sim inaequales interdis. Conatur tamen Proclus ex 10. definitione id demonstrare hac ratione. Sint duo anguli recti ABC, DEF. quos dico esse inter se aequales. Si enim fieri potest, sint inaequales, sitque A. BC, maior. Si igitur mente concipiamius TEC punctum E, applicari puncto B, &rectam DE. rectae AB, cadet recta EF, inter rectas AB, BC, qualis est BG, propterea quod angulus DEF, minor ponatur angulo ABC. Producatur CB, in rectum &continuum vsque 2. petis. ad H;