Latin
PROBLEMA I
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 143
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA I. PROPOSITIO. I. VPER data recta linea terminata triangulum AEquilaterum constituere. N omni problemate duo potissimum sunt consideranda, constructio illius, quod proponitur, &demonstratio, qua ostenditur, constructionem recte esse institutam. Vt quoniam primum hoc problema iubet constituere triangulum aequilaterum: super data recta linea terminata quacunque, ita vt linea recta proposita sit vnum latus trianguli, (Tunc enim figura dicitur constitui super recta linea, quando ipsa linea effiatur vnùm figurae latus) idcirco primum oportet construere ex princi pijs concessis triangulum aliquod, deinde demon strare, ipsum ea ratione constructum, esse aequilaterum, hoc est, habere omnia tria latera inter se aequalia. Q uod idem in alijs problematis perspici potest. Haec etiam duo reperiuntur fe re in omni Theoremate. Saepenumero enim vt demonstretur id, quod proponitur, construendum est, ac efficiendum prius aliquid, ceu manifestum erit in sequentibus Pauea verò admodum sunt theoremata, quae nullam requirant demon strationem. SIT igitur proposita recta linea terminata AB, super quam constituere iubemur triangulum aequilaterum. Centro A, &interuallo re ANB ctae AB, describatur circulus CBD: Item centro B, &interuallo eiusdem rectae BA, alius circulus describatur CAD, secans priorem in punctis C, &D. Ex quorum vtrouis, nempe ex C, ducantur duae rectae lineae CA, CB, ad puncta A, &B; Eritque super rectam AB, constitutum triangulum ABC, hoc est, figura rectilinea contenta tribus rectis lincis. Dico, hoc iriangulum ita constructum necessario esse ed by (rio esse aequilaterum.