Latin
PROBLEMA I
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 144
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam rectae AB, AC, ducuntur ex centro A, ad circunferentiam circuli CBD, erit recta AC, rectae AB, aequalis: Rursus quia rectae BC, BA, ducuntur ex centro B, ad circunferentiam circuli CAD, erit recta BC, rectae BA, aequalis. Tam igitur AC, quam BC, aequalis est rectae AB. Quare &AC. BC, inter se aequales erunt, atque idcirco triangulum ABC, erit aequilaterum. Super data ergo recta linea terminata, &c. Q uod faciendum erat.