Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 149-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIOX. VARIOS etiam peße casus esse in hoc problemate, nemo ignorat, cum duae lineae inaequales datae vel inter se distent, ita vt neutra alteram contingat; vel non sed vel coniungantur ad vnum extremum, vel se mutuo secent; vel certe altera alterum suo extre mo tangat duntaxat, &c. de qua re lege Proclum hoc in loco THEOREMA I. PROPOS. 4. SI duo triangula duo latera duobus late ribus aequalia habeant, vtrumque vtrique; habeant vero &angulum angulo aequalem sub aequalibus rectis lineis contentum: Et basim basi aequalem habebunt; eritque triangulum triangulo aequale; ac reliqui anguli reliquis angulis aequales erunt, vterque vtrique, sub quibus aequalia la tera subtenduntur. SENT! SINT duo triangula ABC, DEF, &unius utrumque latus AB, AC, aequale sit alterius utnque lateri DE, BEFDF, hoc est, AB, ipsi DE, &AC, ipsi DF; angulusque A, contentus la teribus AB.