Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 150
Unproofread scanNot analysed yet
AC, aequalis angulo D, contento lateribus DE, DF. Dico basim BC, aequalem quoque esse basi EF; &triangulum ABC, triangulo DEF; &utrunque angulum B, &C, utrique angulo E, &F, id est, angulos B, &E, qui opponuntur lateribus aequalibus AC, DF, inter se; &angulos C, &F, qui opponuntur aequalibus lateribus AB, DE, inter se quoque esse aequales. Q uoniam angulus A, anqualis ponitur angulo D, sit, ut si alter alteri intelli saeatur superponi, neuter alterum excedat, sed linea AB, con gruat lineae DE, &linea AC, lineae DF. Cum igitur AB, &DE, ponantur esse aequales, neutra etiam alteram excedet, sed punctum B, cadet in punctum E; Eademque ratione punctum C, in punctum F, propter aequalitatem linea rum A C? &DF, ex hypothesi. Itaque cum punctum B, congruat puncto E, &punctum C, puncto F, necessario &basis BC, congruet basi EF, (ut mox demonstrabitur) ac propterea illa huic aequalis erit, cum neutra alteram ex cedat; &triangulum ABC, triangulo DE F, &angulus B, angulo E, &angulus C, angulo F, aequalis ob eandem causam existet. QVOD autem basis BC, congruat basi, EF, si punctum B, puncto E, &punctum C, puncto F, congruit; facile demonstrabitur. Si non congruere dicat basis BC, basi EF, cadet uel supra, ut efficiat rectam EGF, uel infra, ut constituat rectam EHF. Vtrum uis horum concedatur, claudent duae lineae rectae EF, EGF, udl EF, EHF, superficiem, (negare enim nemo porerit, tam EGF, quam EHF, rectam esse! cum utraque ponatur eadem esse, quae recta BC) Quod est absurdum. Duae enim rectae superficiem claudere non possunt. Non ergo basis BC, cadit supra, uel intra basem EF, sed illi congruet Quare ip sae inter se aequales sunt, &c. Q uocirca, si duo triangula duo latera duobus lateribus aequalia habeant, &c. quod demonstrandum erat. SCHORECTE. Euclides duas conditiones posui in antecedente huius theorematis, quarum prima est, ut duo linera unius tuian guli aequalia sint duobus lateribus alterius trianguli, intrumque utrique; Secunda, ut angulus etiam unius contentus illis la teribus aqualis sit angulo alterius contento lateribus, quae istis sunt aequalia; Deficiente enim alterutra harum conditionum, neque bases, neque reliqui anguli poterunt unquam esse aequales, trian gula uero admodum raro aequalia existent, ut probe hoc loco à Proclo demonstratur.