Latin
THEOR. 4. PROPOS. 7
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 158
Unproofread scanNot analysed yet
Du cta igitur recta CD, cum in triangulo ACD, latera AC. AD, ponantur aequalia, erunt 5. primi anguli ACD, ADC, supra basim CD, aequa 9. pron. les: Ac proinde cum angulus ADC, minor sit angulo BDC, pars toto, erit &angulus ACD, minor eodem angulo BDC. Q uare multo minor erit angulus BCD, pars anguli AC ),angulo eodem BDC. Rursus, cum in triangulo BDC, latera BC. BD, ponantur aequalia, erunt 1 primi anguli BCD, BDC, super basim CD, aequales: Est autem iam ostensum, angulum BCD, multo esse minorem angulo BDC: dem igitur angulus BCD. &vinor est angulo BDC, &eidem aequalis, quod est absurdum. Non ergo aequales sunt inter se AC, AD, &inter se quoque BC, BD. Q uare super eadem recta linea, duabus eisdem rectis lineis &c. Q uod erat demonstrandum.