Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 158-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLION. FIERI potest, ut duae linos AD, BD, aequales sint dua bus AC, BC, utraque utrique, ut AD, ipsi BC, &BD, ipsi AC, ut ultima figura indicat; Verum hoc modo non egrediun tur ab eodem puncto lineae illae, quae sunt aequales inter se, ut con stat. Solae enim AC, AD, eundem limitem possident A; Iti BC, ED, eundem B; optimeque demonstratum fuit ab Eucli de, fieri non posse, ut AC. AD, inter se sint aquales, ita ut BC, BD, quoque inter se aequales existant. Recte igitur in propositione apposita sunt haec nerba: eosdemque terminos cum duabus initio ductis rectis lineis habentes. Rursus poßunt es se dux lineae simul sumpiae AD, BO, aequales duabus lineis AC, BC, simul sumptis ut in eadem figura perspici potest: Sed hoc non ostendit Euclides fieri non posse. Dixit enim non poßel utramque utrique esse aequalem &c.