Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 159
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem ratione possunt ex A, &B, infra AB, basim trianguli ABC, hoc est ad contrarias partes, du ci duae lineae rectae AD, BD, conuenientes ad aliquod punctum, ita ut AD, exiens e puncto A, aequalis sit ipsi AC; &BD, egrediens ex B, aecualis ipsi BC, vt perspicuum est in appesita figura. Non igitur sine causa adiecit Euclides: ad easdem partes. Denique esse poterunt duae lineae AC, AD, aequales inter se, eundem terminum A, possidentes; Sed hoc posito, fieri nulla ratione poterit, ut reliquae duae BC, BD, terminum habentes eundem B, inter se quoque sini aequales, vt in hac figura apparet, &ab Euclide est demonstratum. Apposite igitur! dictum est in propositione: duabus eisdem rectis lineis B aliae duae rectae lineae aequales, vtraque vtrique, &c. O uaro ve plane scopus Euclidi in hac propositione propositus intellicatur, diligenter singula verba propositionis sunt pon deranda.