Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 182
Unproofread scanNot analysed yet
PRIMO recta AD, secans angulum BAC, bifariam, diuidat quoque baesin BC, in D, bisariam; Dico latera AB, AC, inter se aequalia esse. Hoc autem demonstrabis eadem ratione, quae in praecedenti cheoremate ostensum fuit, latus AC, aequale esse lateri AB, si DC, segPDI mentum segmento DB aequale ponatur, dummodo figuram eodem modo construas. Cum enim latera AD, DB, aequalia sint lateri15. primi. bus ED, DC; &anguli ad D, dictis lateribus contenti aequa 4. primi les; erunt bases AB, EC, aequales, &angulus CED, angule BAD, hoc est, angulo CAD, aequalis: Quaere AC, aequale 6. primi erit ipsi EC, hoc est, ipsi AB. SECVNDO sint latera AB, AC, aequalia, &recta AD, secans basin BC, in D, diuidat angulum BAC, bifariam 3 Dico segmentum DC, aequale esse segmento DB. Cum enim latera AD, AB, aequalia sint lateribus AD, AC, vtrumque vtrique, &anguli quoque ad A, contenti dictis lateribus aequales per hypothesin, erunt bases BD, DC, aequales. 4. primi THEOR. 13. PROPOS. 20. OMNIS trianguli duo latera reliquo sunt maiora, quomodocunque assumpta. SIT triangulum ABC. Dico quaelibet eius duo latera, nempe AB, AC, simul maiora esse reliquo latere BC. roducatur vnum ex illis, ut CA, usque ad 3. primi D, sitque recta AD, aequalis alteri lateri AP, &ducatur recta DB. Q uoniam igiturduo latera AB, AD, aequalia inter se sunt, per hypothesin, erunt anguli ABD, ADB, aequales inter se: Est au tem angulo ABD, maior angulus CBD; Igitur &angulus CBD, maior erit anguio ADB.