Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 183
Unproofread scanNot analysed yet
In triangulo ergo CBD, latus CD, oppositum maiori angulo CBD, majus erit latere BC, quod minori angulo, CDB, opponitur. Cum igitur duo latera AB, AC, simul aequalia sint ipsi CD, (si enim aequalibus AB, AD, commune addatur AC, fient tota aequalia; nimirum linea composita ex AB, AC, &linea con posita ex AD, AC,) erunt quoque latera AB, AC, simul maiora latere BC. Eodem modo demonstrabitur, quaelibet alia duo latera maiora esse reliquo. Q uare omnis tnanguli duo latera reliquo sunt maiora &c. Q uod demonstran dum erat.