Latin
IX PROCLO
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 183-3
Unproofread scanNot analysed yet
oppositum majus erit satere BD, quod minori angulo BAD, opponitur Eadem ratione ostendetur, latus AC, maius esse, quam CD, quia angulus CDR, maior est angulo BAD, hoc est, angu lo CAD, &c. Quamobrem duo latera AB, AC, maiora erunt latere BC. Eademque est ratio quorumcunque duorum laterum, si angulus ipsis comprehensus bifariam secetus. THEOR. 14. PROPOS. 21. SI super trianguli uno latere, ab extremitatibus duae rectae lineae interius constitutae fuerint; hae constitutae reliquis trianguli duobus lateribus minores quidem erunt, maiorem uero angulum continebunt.