Latin
IX PROCLO
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 184
Unproofread scanNot analysed yet
IN triangulo ABC, super extremitates B, &C, lateris BC, intra triangulum constitutantur duae rectae lineae BD, CD, in puncto D, concurrentes: Dico BD, CD, simul minores esse duobus lateribus DA, CA, simul; At uero angulum BDC, maibrem angulo BAC. Producatur enim aitera li nearum interiorum, nempe BD, ad pun ctum E, lateris CA. Q uoniam igitur in triangulo BAE, duo latera BA, AE, ma iora sunt latere BE. si addatur commune E C, erunt BA, AC, maiota, quam BE, EC. Ruesus quia in triangulo CED, duo latera CE, ED, maiora sunt latere CD; si commune apponatur DB, erunt CE, EB. ma iora, quam CD. DB. Ostensum uero iam fuit BA, CA, maiora esse, quam BE, EC; Multo igitur maiora erunt BA, CA, quam BD, CD. quod primo proponebatur. Praete rea, quoniam angulus BDC, maior est angulo DEG, externus interno; &angulus DEC, angulo BAC, maior quoque est eandem ob causam; Erit angulus RDC, multo maior angulo BAC; quod secundo proponebatur. Si igi tur super trianguli uno latere, ab extremitatibus, &c. Q uod erat ostendendum.